- SALINARUM Vallis
- SALINARUM Vallissive, salsuginis vel salis Graece κοιλὰς ἁλυκὴ, vel ἁλῶν, in Paralipomenis l. 1. c. 18. v. 12. Abisai vero, filius Saruiae, percussit Edom in Valle Salinarum decem et octo milia, et constituit in Edom praesidium: Epiphanio eadem est cum Mari mortuo vel lacu Asphaltite, Haer. 19. Ε῎ςτι δὲ αὐτὴ νεκρὰ καλουμένη θάλαςςα. Forte occasione loci Gen. c. 14. v. 3. ubi Vallis mentio, quae postea in Mare illud Mortuum conversa est. Alii vallem illam Salsuginis sive Salinarum ad Mare Mortuum ponunt, et revera faciunt vallem, a Mari ipso diversam. Sed falluntur utrique. Tempore enim Davidis Regis non amplius illa valiis erat, quae, sodomis divinô igne consumptis, in Mare Mortuum versa est. Et valiis illa, in qua Idumaei profligati sunt, in Idumaea ipsa fuit, utpote in qua praesidium impositum memoratur. At Idumaea a Mari Mortuo procul abfuit, quippe ab Aegypti Casio et lacus Serbonidis emersu incipiens. Dicta est autem Salinarum haec vallis, vel a fontibus salinaceis, qui in ea Scaturiebant vel a Sale, qui effodiebatur. Alteram vero, vallem Siddim appellat Scriptura, quod nonnulli vertunt, arvorum proscissorum vallem; alii nomen Hebraeum retinent, quasi proprium fuerit illius vallis, a multitudine agrorum arabilium denominatae. Coeterum quod eadem S. Scriptura testatur, vallem hanc postea exstitisse Mare Salis, non inde sequitur, illam cum Salinarum Valle candem esse. Non enim illam ipsam Salsuginosam vel Salinarum vallem appellat; sed in Mare Salis conversam esse dicit. Ita namque Scriptura vocat Mortuum Mare sive lacum Asphaltitem, non quod salsus fuerit; nam bitumen salsum non est, nec salis naturam habet: sed eô sensu, quô terram Salis eadem appellat, quae deserta est ac desolata. Lacum vero hunc nihil generare, non pisces, non aves habere aquis assuetas, nihil demique vivi sustinere, notum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 614. et supra, in voce Mare, infra quoque Salmacidae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.